Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM UT DATA CARMIna reddat.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.25
Unproofread scanNot analysed yet
Si mea non tineas, chartarum damna, merentur.
Quem tibi commonstrant carmina trade viro
Neve morae ratio tibi longior ulla trahatur,
Hoc hodie pactum te soluisse velim.
Quod nisi praestiteris sua tempora littera perdet,
Et poterit credi falsa fuisse fides.
Non tamen ut mittas, sed ut ipse ea carmina reddas,
Te rogo, sique sinas ipse iubere, volo.
Maior enim nostris accedet gratia Musis,
Duxeris iniecta quas Ioachime manu.