Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM DE PSALMO E DAvide verso.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.24
Unproofread scanNot analysed yet
QUos mihi Iessaeo factos de carmine versus
Misisti, dignos dicimus esse legi.
Atque utinam tam te pudeat Ioachime latere,
Quam scriptis orbi paenitet esse palam.
Non ego te multis dubitem praeferre poetis
Quos inter primos saecula nostra locant.
Crede mihi, ex animo vera haec non falsa loquenti,
Laudari scripto carmine dignus eras.
Utilis ambitio est fructus et multa ferentum
Commoda, inutiliter gloria vera latet.
Quare age quae nostris tribuis Ioachime Camenis,
Sume animum ut possis adseruisse tuis.