Latin · Hipponactean strophe
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.4
Unproofread scanNot analysed yet
Si vacas negotiis
Nec avocaris efficaciori
Forte contubernio,
Adesto noster huc adesto quaeso,
Dum student latrunculi,
Modos locumque praeparare nostri
Te quibus fefellerint
Manentque vina te parata quovis
Dulciora Massico
Quod ipse solus esse si graveris
Micalum vocabimus,
Amabilem virum, bovemque Lucam
Si libet, sed illius
Ut omnis aura copiam negarit
Nos tamen manebimus.
In arce Regae beatioris,
Regis arce Caroli.
Licet choruscet illa dives auro,
Nostra litteris nitet:
Nec has inops Camena mutet illo.
Huius arte vivitur,
Ab illius parata saepe mors est.