Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM CUM SILVAS ESset editurus Scazon.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.5
Unproofread scanNot analysed yet
Tibi placere nostra scripta non miror,
Quamvis inepta, nec satis elaborata,
Sicut tui testes fuere Scazontes,
Heri Ioachime quos mihi misisti,
Tibi cum et ipse displicere non possim,
Quamvis ineptus et parum elaboratus
Vitaque et eruditione, quae possint
Existimationibus tuis de me
Ulla satis ratione prorsum fecisse.
Nunc ergo postquam cuncta nostra sic laudas
Ut pene mireris, quid esse tu credas,
Aut esse quanti rere, si quod est usquam,
Ad te meorum, ad me tuorum scriptorum.
Huc adde quicquid hac in urbe perscriptum
Nobis utrisque. Sed nec est evulgatum
Nunc colligamus atque tandem evulgemus
Ne crescat ingens interim domi nobis
Acervus ille, et illa turba nugarum
Non comprehendi possit amplius, nec nos
Decet silere Seriphias uti ranas,
Et esse mutos, atque non ineptire
In his ineptis temporum cataclysmis.
In hoc parata nostra nunc ergo mens est,
Ut hoc laboris urgeat, hocque conetur
Quando parum expedire Simichidas Musas
Licet, quid ipse sentias vel rescribes,
Vel nos adibis, ut super hoc consultemus.