Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.6
Unproofread scanNot analysed yet
NOndum constituo quid esse dicam
Aut quid suspicer accidisse caussae
Quod nostras minus advolas in aedes:
O non inter aves inauspicatas
Aut inter numerande nidulantes:
In terra, sed ad astra porrigentum
Sedes, et capita arborum colentes.
An postquam tibi coniugis pudicae
Amplexus rediere delibati
Nudarum sale, melle gratiarum
Nos contemnis? et incipis tuarum
Obliviscier institutionum,
Et morum quibus ante praevalebas
Ipsarum Charitum suavitati?