Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 13.29
Unproofread scanNot analysed yet
Ergone cenatum tu me Daniele vocaras,
Ut fugeres vel si te pudet, ista nega.
Non potes, ergo istuc factum fateare necesse est,
Qua mea nunc igitur carmina fronte legis?
Quae tamen haec novitas, vel quis modus, an quis hic est mos
Quem sic invitas qua ratione fugis?