Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII., IN ICONA CLARISSIMI IUREconsulti Henningi Goedae.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 13.30
Unproofread scanNot analysed yet
Qui legis haec, et in hac defigis imagine vultus
Quaeris quem referat picta tabella virum?
Talis erat seris Henningus Goedus in annis
Vix tribus addiderat ter tria lustra senex.
Eloquio veterum nulli florente secundus,
Maximus ingenio, maximus arte fuit.
Praecipue duplicis super illo tempore Iuris,
Illo nemo prior cognitione fuit.
Principibus quoque carus erat, quos saepe tuendo
Ipse sibi magnas accumulavit opes.
Non tamen est pulchre partis sibi rebus abusus,
Multa dedit templis munera multa scholis:
Praecipue huic, ex qua ad tantos emersit honores
Cuius et ipse suo tempore fama fuit.
Illius effigiem Lucae manus aemula pinxit,
Pictam fautores hoc posuere loco.
Exemplo ut moniti tales imitentur honores,
Quicumque ista legunt, oraque picta vident.
Saxonis ora viro natales protulit ortus,
Inclusum tumulo Saxonis ora tenet.
Exuit alta senex longaevae tempora vitae,
Caelo animam moriens ossa remisit humo.