Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., DEUS PATER MARIAE VIRGINI., lines 2.1.1-2.1.42
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.1.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
QUam legis, aeternam rebus paritura salutem,
Non est mortali littera facta manu.
Pone metus virgo superis gratissima, non est
Quem tremis, infestus nuntius iste tibi.
Ales ab excelso iuvenis descendit olympo,
Qui tibi non falso pectore dicit, ave.
Sed tibi quod notae non venit epistola dextrae,
Forsan et ignotus palmifer ales erat.
Ergone te superum cuiquam dubitabis amari,
Mirarique voles quale sit illud opus?
Fiet, et ut lente dubites credasque futurum,
Accipe de summa nuntia certa fide.
Qui super ingentis regnum tenet ardua mundi,
Cuius id immensum dextera claudit opus.
Ille ego sum deus, et rerum suprema potestas,
Cuius habes manibus nunc data iussa tuis.
Pone metus iterum nihil est hic virgo timendum,
Gaudia quin potius quae mediteris, habes.
Num credis iam turpe nihil tibi posse parari,
Cum placeas casto casta puella Deo?
Et ne virgineas longis ambagibus aures
Detineam, de te quod meditemur habe.
Laeta tibi gratare tua nascetur ab alvo,
Subque tuo verbum pectore fiet homo.
Verbum quo caelos terraeque creavimus orbem,
Quicquid et haec extra quicquid et intus habet.
At neque noster amor tactus patiere viriles,
Nostra nec exuta virgine mater eris.
In te per teneram descendet spiritus aurem
Noster, et haec uteri causa tumentis erit:
Nec dubita, qui cuncta potest id posse necesse est,
Et facile est nasci virgine matre Deo.
Ut rata sint veterum per te praesagia vatum,
Excipe nos casto virgo pudica sinu.
Est amor afflictae tandem succurrere plebi,
Quam cruciant multos tartara clausa dies.
Amissam miseris iterum reparare salutem,
Atque hominem nobis conciliare iuvat.
Fecimus hunc primum terrae de parte recentis,
Implerant totum femina virque genus.
Inde frequentandos quos nos plantavimus hortos,
Et facili dedimus iussa ferenda modo.