Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., DEUS PATER MARIAE VIRGINI., lines 2.1.43-2.1.88
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.1.43-88
Unproofread scanNot analysed yet
Excidit exiguo nostri reverentia lapsu,
Esse deos nobis se voluere pares.
Hac prius exciderat culpa, caelosque reliquit
Qui miseris noxae conditor huius erat.
Non tulimus caeli vacuam tot milibus arcem
Quoque repleretur nec mora factus homo est.
Iamque ab eo cedunt annorum milia quinque
Tempore, cum paucis quos numerare piget.
Sidera nemo hominum postquam super ardua venit,
Dum stupet imposita ianua nostra sera.
Hanc veteri clausam delicto virginis Evae
Tu facies partu virgo patere novo.
Namque quid hoc hominum genus in mea regna creatum.
Oppressum misere perfidus hostis habet?
Ergo graves dempto patiemur fine querelas?
Ergone saeve anguis semper inultus eris?
Flammifer assiduis resonat clamoribus aether
Solve salutifera vincula nostra manu.
Vincimur, et supera terras e sede movemur
Iamque sumus ventris pars quota virgo tui.
Frigida stabit hiems glacialibus alba pruinis,
Illo quo primum tempore mater eris.
Atria nec statues regali splendida luxu
Nulla tuo veniet pompa puerperio.
Utque pares animum tibi non ignara futuri
Pauperies ortus maxima noster erit.
Sic tuus ille orbis dominus sub paupere tecto
Aeditus, ignavum vagiet ante pecus,
In foeno et paleis proprio Deus aeditus orbi,
Regibus exemplum quod vereantur, erit.
Nec taciti nascemur, erunt nova gaudia, fient
Omnia natalis lumine plena mei.
Agresti populo natum cantabit Iesum
Caelitus infanti turba ministra Deo
Numquid ut audisti dici miraris Iesum?
Hoc illo nobis tempore nomen erit.
Ortus ad auroram noster procedet, et ipsum
In cunis oriens sentiet esse Deum.
Nam tibi laturos e Perside munera, meque
Ducet adorantes praevia stella Magos.
Solus et antiquo crudelior angue Tyrannus
Herodes regni nomine tristis erit.
Namque canent illo sapientes tempore nasci
Qui regat Israel sceptra superba domus.
Quaeret in Hebraeo Iudaeum sanguine regem,
Multus in immiti concidet ense puer.