Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA VIRGO DEO PATRI., lines 2.2.87-2.2.122
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.2.87-122
Unproofread scanNot analysed yet
Scribis ut a primis mecum Deus egeris annis,
O pietas terris non habitura locum.
Ipsa quoque ardentes seu te venerabar ad aras,
Seu legerem clausa carmina sancta domo.
Seu tibi, non oculis hominum gestamina sumpsi,
Et nondum sacris apta ministra fui,
Tu mihi tu praesens amor et meditatio dulcis,
Una tibi semper cura placere fuit.
Ah quoties, quaerente aliqua quid sola fuissem,
Fingebam fluxo cingula lapsa sinu.
Caelestes adii te contemplata recessus,
Tu mihi tuta quies, tu mihi somnus eras.
Iusserat Anna parens, genitor Ioachime monebas,
Legitimo summum claudere fine decus.
Scilicet, esse viro fecundam prole caduca,
Quam non mortali semine maius erat.
Quam bene constantem iuvisti in virgine mentem,
Quod non sum cupido tradita nupta viro.
Ille quidem caste, cui sum data nupta, sororem
Maluit, et prior est virginitate mihi.
Ad tua confugi supplex altaria, crevi
Virgineos inter parva ministra choros.
Nunc tribus incipio quartum superaddere lustrum,
Et mea primaevo flore iuventa viret.
Eligor Anna tibi magnum paritura nepotem,
O quanti generi flos erit iste tuo.
Sed tibi quid refero quae me prior omnia nosti,
Omne quod est usquam scitque videtque Deus.
Cuncta licet videas, semper licet omnia noris,
Saepe tamen dici te tua facta iuvat.
Nam quid odoratas votis placaris ad aras?
Et facili iustas percipis aure preces?
Clause sub hac lutea nostrae testudine carnis,
Littera praesenti traditur ista tibi.
Non precor ut valeas per quem valet omne quod usquam est,
Illud idem verum possit ut esse fave.