Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA VIRGO DEO PATRI., lines 2.2.43-2.2.86
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.2.43-86
Unproofread scanNot analysed yet
O et feminei, O et sine labe pudoris
Gloria, spes in te nostra salusque manent.
Tu quoque mundi opifex imple praesagia vatum,
Pondere te felix fiat onusta parens.
Fama Iovem falsum tot habet latuisse figuris,
Et tot ficticios monstra fuisse Deos.
Ante Deos ostende Deum, de virgine nasci,
Da populis solum te potuisse fidem.
Sic ego secreto mentis meditata recessu
Conticui, coram palmifer ales erat.
Qualis purpureum referens aurora colorem,
Qualis ab Oceana Lucifer exit aqua,
Talis erat niveo iuvenis vestitus amictu,
Mortalem credi non potuisse liquet.
Aurea caesaries humeros complexa comantes
Fulsit, et in dextra pacis oliva fuit.
Qui simul intravit tenebrasque removit obortas,
Curvato missum poplite dixit ave.
Obstupui, vocem timor abstulit, unde quod ales
Mirabar, clausas transiit iste fores.
Ne timeas Maria ille refert, nam spiritus in te,
Et tecum virtus omnipotentis erit.
Docta voluntatemque tuam, meque ipsa resumens,
Pareo mandatis orbifer alme tuis.
Labere perque alti tua regna voluminis orbes,
Mitibus haec oculis inferiora vide.
En iacet, et lacrimis mersus tibi supplicat orbis,
Sollicitas audi gloria nostra preces.
Dum loquor, ecce levi, velut auctior, ebulit alvus,
Pondere, nec laesi damna pudoris habet.
Ergo ego, quam toto cupiebam corde futuram
Quam colui tantis laudibus, ipsa fui.
Ipsa mihi placui, votis ignosce peractis,
Excidit in laudes inscia lingua suas.
Ergo ego digna fui mundo promissa iacenti
Solvere, et in terras ducere virgo Deum.
Digna fui, quis enim poterit te iudice falli?
Digna fui, quia te iudice digna fui.
Te mea virginitas, tua me clementia movit,
Non agitur forma Praesule noster amor.
Pulchra tibi mentis facie pulcherrime rerum,
Quod placui, sed non qualibet arte, iuvat.
Est aliquid placuisse Deo, super omnia matrem
Esse Dei, hoc meriti non leve pondus habet.