Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA MAGDALENA IESU CHRISTO., lines 2.3.135-2.3.158
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.3.135-158
Unproofread scanNot analysed yet
Vidi aliquid, species amor obtulit, inter eundum
Constiteram, et mixto laeta timore fui.
Aspicio loca nobiscum tibi culta frequenter,
Heu loca non oculis dulcia ut ante meis.
Grata tamen quia te referunt, quia grata fuerunt,
Sic etiam ex ista parte dolere iuvat.
Nunc tua quae possum pro te vestigia tango,
Et lacrimas propior conbibit herba meas.
Aspicis haec oculis, sed non quibus ante solebas,
Nec lacrimae, nec te nostra querela movet.
An quia mortalis iam desinis esse, recedis?
Et mihi non ultra conspiciendus abes?
An quia peccatrix non sum te digna videre?
Heu cur illa timet crimina noster amor?
Digna licet non sim, potui tamen esse, videri,
Da veniam, pietas nunc ubi tanta tua est?
Quid meruere alii, si te mihi Christe negabis?
Quid reliquus maesta cum genitrice chorus?
Restat ut accedat nostro tua gratia voto,
Cura alias maestam nulla levare potest.
Hoc te Martha soror, rogat hoc qui lumine cassus,
Lumina quae videat te duce frater habet.
Te genitrix, te noster amor, duodenaque turba,
Te bonus hoc anima supplice quisque rogat.