Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.1-2.4.42
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.4.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
Haec dilecte Deo iuvenis tibi venit ab illa,
Quae tibi quo licuit tempore mater erat.
Signa quid aspiciens gladium miraris utrumque?
Hic mihi causa fuit vulneris, ille tibi.
Vidimus his laesi morientis vulnera Christi,
Heu quantum miseros est meminisse dies.
Nunc tamen hoc peius doleo, quo longius has te
Meque simul terras deseruisse queror.
Pulsus in Aegeam Romano a Caesare Pathmon,
Incolere ignotam diceris exsul humum.
Quae simul ut nostras fama improba contigit aures,
Sensibus excideram mortua paene meis.
Idque ego iam dudum vel tale quid aegra timebam,
Docta satis casus posse timere graves.
Fortiter hic animus longoque induruit usu,
Pectoris haec non sunt vulnera prima mei.
Ante per immensum pelagus iactata malorum,
Ante in curarum gurgite mersa fui.
Tu quoque nostrarum comes et pars maxima rerum
Testis es afflictam sic potuisse queri.
Cum qua quicquid erat durum commune tulisti,
Adnumerans damnis vulnera nostra tuis.
Qui mihi quod carae frater solet esse sorori,
Cui fueram fratri quod solet esse soror.
Denique quem primum dilexi semper ab illo,
Illo, qui nobis omnia solus erat.
Qui moriens matrem tibi me mandavit, ut esses
Tu quoque desertae quod fuit ille mihi.
Defeci, terramque genu labente petebam,
A terra manibus sum relevata tuis.
Hoc pius aspiciens aliquis miseratus utrumque est,
Dixerat, ah quoties haec misera, ille miser.
Flebant et Solymae tamquam sua viscera matres,
Addidit immites impia turba minas.
Plura vetat meminisse dolor, quis cetera fando
Pallentes calido non riget imbre genas?
Omnibus intereras, mecum omnia dura tulisti,
O nec adhuc aliquo fine quietus agens.
Cur igitur tot passe animo subeunte labores,
Non mihi sollicito pectore flendus eras?
Cur non exciderim tam saeva exterrita fama?
Cur tua non nostrum vulnera pectus agant?