Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.131-2.4.174
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.4.131-174
Unproofread scanNot analysed yet
Quot miseros, quot monstra hominum, quot lumine cassos,
Reddiderit per tot milia nemo rogat.
Scis quibus interea curis gemebunda tenebar,
Certa dolorificum non procul esse diem.
Saepe gemens dixi: cui me moriture relinquis?
Quis dabit heu tecum me quoque posse mori?
Ille quibus potuit verbis lenire dolorem,
Saepe tibi dixit vestra sit ista vide.
Te quoque saepe gravis flenti discrimina fati
Non puduit madidas tergere veste genas.
Et mea saepe tuae lacrimae super ora cadebant,
Exciderem manibus cum resupina tuis.
Et iam tempus erat fatalem solvere morsum
Tristior affulsit quaelibet hora mihi.
Ascendit Solymam palma sublimis in urbem,
Exceptus veri regis honore fuit,
Inde sacra vulgus deturbat ab aede prophanum,
A turba saxis paene petitus erat.
Sex modo restabant quos vellet vivere soles,
Heu nimis in curas tempora longa meas.
Hic mihi nec luces tacitae nec tempora noctis
In lacrimas spatii sufficientis erant,
Anxia, sive aberat, quaerebam semper ubi esset,
Anxia, sive aderat, ne male abiret eram.
Omnia tu melius, mecum tu semper agebas
Omnia tu memori mente tenere potes.
Quis ferat illius noctis meminisse cruentae,
Quae cenam Paschae prima secuta fuit?
Vosne Cedroneae captum potuistis olivae
Immeritum sicca fronde videre Deum?
Ipse rapax amnis lapsas a corpore guttas
Sensit, et attonita mollior ibat aqua.
Territa diffugit sub opacam Cynthia nubem
Paene etiam caelo nox abitura fuit.
Mene quieturos posuisse cubilibus artus?
Mene relaxata mente fuisse putas?
Quolibet usque illum tam longa nocte trahebant.
Hac ego sum tacitis passibus ausa sequi.
Nunc ego per clausae rimas spectare fenestrae
Dum cupio, indigne saepe repulsa fui.
Vidi ego vel probris lusum, vel verbere caesum
Nullus in attonito pectore sanguis erat.
A quoties, ridente aliquo mea vulnera, flevi
A quoties supplex qualibus usque fui.