Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.85-2.4.130
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.4.85-130
Unproofread scanNot analysed yet
Cetera dura tulit sortis tenor omnia iniquae.
Quod iuvet est inter milia multa nihil.
Quae si cuncta velim numero comprehendere certo,
Frondiferas Libani dicere coner opes.
Quot cedros Carmelus alat, quot gignat odoras
Hierichus vernis solibus usta rosas.
Pauca tamen meminisse iuvat, quibus ipse notatis
Tu quoque pacifico tristia corde feras.
Frigora pauperiemque pati res dura videtur,
At nihil est, horum milia multa tuli.
Quem mihi tunc animum credis dilecte fuisse,
Carmina vaticinans dum canit ista senex?
Maeror, et anxietas, dolor, inclementia fati,
Mater in hoc puero sunt obeunda tibi.
Non secus obstupui, quam si nil tale timenti
Hausissent medium tela cruenta latus.
Nondum convalui, nondum dolor ille resedit,
Ecce nova Herodes monstra tyrannus agit.
Audiit Hebraea venturum ab origine Regem,
Qui se de tanto pelleret imperio.
Protinus aedicto crudeli occidere mandat,
Quisquis adhuc linguae masculus esset inops.
Hic dolor, hic miserae plangunt sua viscera matres,
Saepius e medio viscera rapta sinu.
Saevit in innocuo crudelis sanguine miles,
Flebilius nihil hac caede fuisse potest.
Ipsa Deo monita Aegyptum fugitiva petebam,
Duxit Iosepho nos comitante puer.
Hic aliquot fatis, sed tristibus egimus annos,
Praebuit angustum lana colusque cibum.
Vix peregre patriam Galilaeaque rura reversi,
Instabat Solyma festus in urbe dies.
Venimus ad typici sacrum sollemniter agni,
Dum timeo natum perdere, natus abest.
Illum ego quaesitum tris soles anxia, tandem
Invenio sacros disserere ante patres.
Vix isto annorum duo tempore lustra peregit,
Et potuit tantos ille docere viros.
Crevit, et inde puer meliores induit annos,
Me vacuam vidit nulla dolore dies.
Iamque vir egressus sexti confinia lustri
In sibi praescripta coeperat ire via.
Per nova mirantes tenuit miracula turbas
Et novus in tota gente propheta fuit.
Testis es ante alios (nec enim te carior illi
Alter erat) quo se gesserit ille modo.