Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., LYDIA PAULO., lines 2.5.45-2.5.88
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.5.45-88
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc tibi tu poteras Romam sperare daturam,
Nil hac desperes condicione licet.
Flumina sic retro spera reditura, lacusque
Ignibus arsuros, saxa futura feras.
Mortua crede loco pietas est omnis in illo,
Caesar ubi malus est, pax ibi nulla bonis.
Pars licet observet populi te multa tuisque
Audiat, et verbis credat inesse fidem.
Pressa tamen trucibusque minis iraque Tyranni
Dissimulat tacita quem colit arte Deum.
Ergo fuit melius Gentes docuisse minores,
Cur tua nunc virtus languida facta iacet?
Sed tua nec languet virtus nec gloria marcet,
Da veniam si quid noster ineptit amor.
Ut tua me miseram nimiis absentia curis
Conficit, incauta sic quoque mente loquor.
Candida floret adhuc nostras tua fama per oras,
Gloria nec meriti est illa sepulta tui.
Postquam clara nova vidit te luce Damascus
Percussum, leges deseruisse tuas.
Moenia adhuc illa rima stant pervia, per quam
Diceris occulta cautus abisse fuga.
Illa etiam quae tu nobis aliquando solebas
Saepius in patria facta referre tua.
Illa vigent etiam nullis moritura diebus,
O sine non lacrimis enumeranda meis.
Immeritum poenis quibus affecere Philippi,
Flumina paene audent mutaque saxa loqui.
Hanc post fida tamen tua littera venit ad urbem,
Quam dederas veram testificata fidem.
Saxa Lycaoniae scelus indignantia Lystrae
Paene etiam mortis stant monumenta tuae.
Dicere Cecropios quo fregeris ore magistros,
Quam qui nil didicit dicere nemo nequit.
Qua virtute Ephesique minas Solymaeque tumultus
Viceris et Macedum Cappadocumque dolos.
Omnibus his tua scripta tamen transmissa leguntur,
O bona pro meritis dona relata malis.
Praeterea Galathas quis nescit adisse feroces,
Teque tuas Christo fassa Corinthus opes?
O electe Dei preco, decus orbis, ab ipsis
Quem tenebris luci est restituisse tuum.
O superum facunde comes fideique magister,
Fulmina sunt linguae singula verba tuae.