Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., LYDIA PAULO., lines 2.5.89-2.5.134
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.5.89-134
Unproofread scanNot analysed yet
Fama est Ismarii gelidas ad Strimonis undas,
Omnia Threiciam monstra secuta chelin.
Moverit Amphion lapides Delphinas Arion
Ogmius impositis traxerit ora iugis.
Tu potes eloquio caelos aperire potenti,
Tu potes in terras ducere Paule Deum.
Cuncta tibi cedunt divinae munera virgae,
Tam fluit et linguae est aurea vena tuae.
Iamque renascentem membris vitalibus orbem,
Totum divini munere lactis alis.
Qualiter infantem tenui nutricula succo
Imbuit, et firmis passibus ire docet.
An nihil haec credes? an non ea gloria plena est?
Roma precor titulis defuit una tuis?
Patria restabant Persaeae moenia Tharsi,
Heu quantum a vestro Thybride Cydnus abest.
Quam fuit hoc nimium gravidae praestare senectae,
Romanis Cilicas praeposuisse tuos.
At fuerat sancta pro relligione cadendum,
Hanc prius hic fas te composuisse fuit.
Grata senescentis quaerebas otia vitae,
In patria poteras consenuisse tua.
Dulcibus intentus studiis crescentis Iesu,
Non quae prisca tui Gamalielis habes.
Aut certe ad gelidum melius vixisse Caicum,
Hic tua praecipuum gloria nomen habet.
Quod votis nisi saeva meis fortuna negasset,
Improba pars vitae non foret ulla meae.
Cresceret invisas nullum mihi tempus in horas,
Deiceret nullus pectora maesta dolor.
Nec me saepe cavo gemitus pulmone trahentem,
Tristitiae causam quaereret ulla meae.
Saepe meos blanda solatur voce dolores,
Iuncta comes lateri fida Perilla meo.
Ah quoties illa referente quid egeris usquam,
Plurima luminibus liquitur unda meis.
Nunc quoque perfusum lacrimis premit humida pectus
Fascia, concepto pondere facta gravis.
Praedita ut illa quidem facundae est munere linguae,
De te quot verbis tot mihi tela refert.
Tempora tum subeunt vitae male cauta prioris,
Per quae quicquid erat vivere crimen erat.
Non ego nobilium sata Lydia stirpe parentum,
Nupta viro maestas tota sequebar opes.
Praecipue gemmas Tyrios et avara colores,
Empta levi magno vendere docta fui.