Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., ELISABETH IOANNI BAPTISTAE., lines 2.6.45-2.6.86
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.6.45-86
Unproofread scanNot analysed yet
Ut te perpetuae monstrantem dona salutis,
Conspicerem populi pars quota facta tui.
Sed vetat has partes et inutilis impedit aetas,
Nec Deus hunc animum, quod cupit, esse sinit,
Et nunc ille iacet per quem stetit ista senectus,
Qui fuit aetatis firma columna meae.
Sola domo vidua paucis obsaepta ministris,
Devoveo tardos in mea fata dies.
Quamquam quod superest vitae, hoc mihi nomine gratum est
Quod te grata Deo vita superstes habet.
Sive etenim sanctis te nuntia fama Prophetis
Inserit, est quare vivere posse velim.
Sive docet falsi monstrare pericula mundi,
Adicitur vitae, quod venit inde, meae.
Denique quaecumque est qua tu ratione probaris,
Corporis est certe certa medela mei.
Idque ego non aliud causae mihi credo fuisse,
Cur mea sit fato tardior hora suo.
Hora quater denos bis iam numerata per annos,
Migrandum propere nuntiat esse mihi.
Quam bene longaevae numero mala tempora vitae,
Quod non sum vacuo tempore iussa mori.
Nam cum difficilis flerem dispendia lecti,
Visa diu steriles inter habenda nurus.
Respexit miseram tandem Deus ipse senectam,
Et desperato iussit honore frui.
Iam me vita senex melioribus exuit annis,
Aevo debilior iam vir et ipse fuit.
Thura Sabaea Deo sanctas incendit ad aras
Zacharias, clausa solus in aede manens.
Adstitit aetherea delapsus ab arce minister
Angelus, et tales aedidit ore sonos.
Care Deo, confide, placent tua vota, tuisque
Ante Deum precibus gratia parta tibi est.
Uxor praecipiti tua grandis Elisabet aevo,
Iam tibi concepto pondere mater erit.
Nomen Ioanni statues insigne puello,
Hic sacer, hic fiet maximus ante Deum.
Adferet ille puer toti nova gaudia mundo,
Flamine sacra Deo pectora plenus erit.
Talibus esse fidem, quia nollet credere, dictis,
Egressus templi limina mutus erat.