Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., ELISABETH IOANNI BAPTISTAE., lines 2.6.87-2.6.130
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.6.87-130
Unproofread scanNot analysed yet
Donec ad octavi ventum confinia mensis,
Aeris in lucem iam mihi natus eras.
Cumque propinquorum de nomine turba rogaret,
Nomen Ioanni diximus esse tibi.
Omnes ignota turbati voce negabant,
In nostra hoc aliquem nomen habere tribu.
Ipse pater sumptis scripsit pro voce tabellis,
Nomen Ioannes, quod ferat, huius erit.
Atque ita cum longo tacuisset tempore, tandem
Solvit in hos nuper guttura muta sonos.
Laudibus Israel Deus est et honore ferendus,
Vincula qui plebis liberat arcta suae.
Cornua venturae qui protulit alta salutis,
Gentis Iessidae sub ditione sui.
Ipsius ut sancti repleti numine vates,
Ante retro lapsos praemonuere dies.
Affore crudeli quo servaremur ab hoste
Tempus, et amissam quod repararet opem.
Ut nostros miseratus avos memor esset eorum,
Quae testamento condidit ipse suo.
Ut rata verba forent iurandi praestita iuris,
Quod tibi iuravit prole beate senex.
Ipsius ut posito faceremus iussa timore,
Nec manus hostili nos premat ulla iugo.
Ipsius ut sancti iustique colamus honorem,
Donec in hoc vivi mortis agone sumus.
At te sancte puer sibi deligit ipse Prophetam,
Venturi ut possis nuntius esse Dei.
Nec dubiae fiat per te via nota salutis,
Omnibus, et populo culpa remissa cadat.
Ex alto quoniam venia miseratus egentes,
Respexit vultu terrea regna pio.
Tristibus ut splendor novus illucesceret umbris,
Quae misero clausos carcere mortis habent.
Nostra ut in aeternam tendant vestigia pacem,
Semita quo nostros dirigat ista pedes.
Haec ita vatidico tacuit pater ore locutus.
Turba novum populi tota stupebat opus.
Hinc tibi quis melior studiis accreverit aetas.
Paene supervacuum dicere velle fuit.
Quis tamen ignoret quod adhuc impubibus annis,
Pectora iam sacro numine plenus eras.
Improba mentita est quendam Iove fabula natum,
In cunis angues enecuisse duos.