Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., HELENA CONSTANTINO., lines 3.1.1-3.1.42
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 3.1.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
Littera quae veram ferret tibi nate salutem,
Quam merito matris debuit esse tuae.
Cum videas clausae signum venerabile chartae,
Quid verae dubitas esse salutis opus?
Ista figura fuit caelo tibi visa sereno,
Cum tua Maxenti cogeret arma furor.
In qua nostra salus requiesque et vita pependit,
Per quam mortales libera turba sumus.
Quae mundi pretium meruit portare redempti,
Cum lux infernum solveret una chaos.
Arbor ab Eois longe dignissima silvis,
Nobilis humanae palma salutis opus.
Omnia quae passis ad se traxisse lacertis
Creditur, immenso pondere facta gravis.
Perdita Niligenae plus quam tria saecula genti,
Crux opera matris reddita nate tuae est.
Ponimus hoc igitur cerata in fronte sigillum,
Quod nullum signo principe maius erat.
Hoc gentiliciis decuit praeponere monstris,
Unde recens plena gloria laude venit.
Et maius meritum potioraque gaudia mundo,
Tempore in hoc credo non potuisse dari.
Maius erat certe tunc cum pateretur in illa,
Cuius crux eadem sanguine rubra fuit.
Maius erat quando nostrae sub imagine carnis
Virgine factus homo est parturiente Deus.
Sed tamen abiecto nasci quid profuit orbi,
In cruce si natus non obiisset homo?
Vita magis morte est, mors vita dignior illo,
Quod Phlegethontaeas proxima fregit opes.
Auctor morte Dei est, nostrae crux alma salutis,
Crux mundi pretio sanguine tincta fuit.
Illa fuit putri, dolor est meminisse, latebra
Clausa, sub infami quo stetit ante, loco.
Hic ubi sub Cancro Solymas sol aspicit arces,
Ut non ex aliquo pene sit umbra loco.
Hic locus est nostra dictus Calvaria lingua,
Accola Iudaea Golgotha voce vocat.
Hoc stetit illa rubens morientis sanguine Christi,
Hoc etiam nobis illa reperta loco est.
Sed neque qua celebres nostrum virtute laborem
Gloria, nec mulier, quam ferat ista, fuit.