Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., HELENA CONSTANTINO., lines 3.1.43-3.1.84
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 3.1.43-84
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc fecit qui cuncta potest et solus, et idem
Qui tulit, amissam reddidit ille crucem.
Magna quidem feci, et longos abitura sub annos,
Si qua brevis longum gloria nomen habet.
Compressi hostiles et dux et femina terras,
Sumque Palaestino quantus in orbe timor.
Non tamen hoc ausim nostris adscribere factis,
Nec titulum tantae laudis habere velim.
Scit Deus hic animus per quem facit omne quod audet,
Nullus in hoc umquam pectore fastus erat.
Ille dedit timidae certam sperare salutem,
Quamque dedit, res est ipsa secuta fidem.
Venimus antiquam notissima tecta Siona,
Qua posuit Lyrico de duce templa satus.
Non populis Regina iugum positura subactis,
Non aliqua ex tota gente tributa tuli.
Longius haud potui Romanum extendere nomen,
Cui sol vix etiam finis uterque fuit.
Nec sequor aut Tomyrin magnisve Semiramin ausis,
Nomina nemo Helenen talia velle putet.
Si tamen est illis decori laus sanguine parta,
Insignes titulo nos meliore sumus.
Regna et opes istae tantum terrena petebant,
Nos alio petimus regna futura loco.
Sordibus his sequimur caelestia sola relictis,
Da veniam, timida talia mente loquor.
Illum ego nate sequor, quem tu quoque nuper ab istis
Egressus tenebris, fassus es esse Deum.
Cuius in adversos hostes ut signa moverem,
Multa tuli terris, multa pericla mari.
Nunc ego sublimi solio Regina sedebam,
Invita quatiens sceptra superba manu.
Contulit huc aliquam Romana potentia partem,
Sub pedibus stabant milia multa meis.
Ad mea convenit populus mandata vocatus,
Quando haec sedato pectore verba dedi.
Dic genus Israel, Pharii dic semen Ioseph,
Indice cui tellus contigit ista Deo.
Dic ubi? cur lateat? qua crux est perdita culpa,
Morte creatoris facta beata tui?
Hoc tibi Romano Caesar qui praesidet orbi,
Ut facias per nos hoc iubet ipse Deus.