Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., HELENA CONSTANTINO., lines 3.1.85-3.1.128
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 3.1.85-128
Unproofread scanNot analysed yet
Ante oculos vitamque vides mortemque paratam,
Elige sive voles vivere sive mori.
Caesaris imperio concussum et nomine vulgus,
Quid faceret dubium quidve negaret erat.
Cum tamen ad paucos ea res deducta fuisset,
Vix quoque qui verum diceret unus erat.
Hic erat a patribus qui se referebat Iudas,
Doctum quo lateat crux veneranda loco.
Sed qui nec precibus verbisve minacibus esset
Ad mea speratam vota daturus opem .
Proposui mortem, mortem contempsit, ab illa
Vidit adhuc clausum carcere sexta dies.
Septima lux aderat cum vis famis improba dirae
Iussit, quod saturo noluit ore, loqui.
Templa Palaepaphio stabant celeberrima scorto,
Vix locus in terris turpior alter erat.
Quanta Dei nostri est patientia? Scilicet illa
Improba pro Christo staret in aede Venus.
Illic saepe aliquis magnum veneratus Iesum,
Visus Acidalias est coluisse faces.
Crimine de tanto dederat me vindice poenas,
Structa deae nobis diruta templa iacent.
Ne scelerata etiam referat vestigia, iunctis
Eversam bobus sulcat arator humum.
Incultae vepres iuxta sentesque rigebant,
Nobilis est multis caedibus iste locus.
Ecce sed hic precibus superos ubi rite vocaret,
Qui Solyma Macareus praesul in urbe fuit.
Cumque diu staret magnum veneratus Iesum,
Aura levis totum est visa movere locum.
Fodit et invenit terra tria signa regesta,
Ostendit veram scripta tabella crucem.
Praeterea esse crucem Christi maiora probarunt
Signa, quibus certam quis neget esse fidem?
Putre ferebatur vicina ex morte cadaver,
Crux tetigit, tacto corpore vita data est.
Ille statim sacro petiit se fonte lavari,
Qui sacra victoris reddidit arma Dei.
Nomina Cyriaco dedimus meliora renato,
Nunc pia sacrifici praesulis arma gerit.
Vidit et indoluit doctor vetus ille malorum,
Terribili auditus taliter ore loqui.
Quid facis heu nobis ingrate, nequissime Iuda,
Perfide quot mentes non sinis esse meas?