Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., BARBARA EUSEBIO., lines 4.4.171-4.4.200
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.4.171-200
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipue si quae mihi sint facienda docebit,
Quo possim soli complacuisse Deo.
Tunc ego, vaticinor, totis accensa medullis,
Clamabo patrios crimen habere deos.
Iam mihi per scopulos videor salebrosaque saxa
Effugere, irati iussa tremenda patris.
Ille quidem ferus est, larvasque ita respicit istas,
Cogitet ut vestram perdere saepe fidem.
Viderit aversam cultus sprevisse priores,
Ipsius, haud dubie, tam furit, ense cadam.
Nunc externa quidem longe est in regna profectus,
Absentemque domo tertia luna videt.
Ignibus octavum postquam illa refecerit orbem,
Longius a patria non erit ille domo.
Opportunus abest, nec tempore possumus umquam
Si libet hoc ipso commodiore frui
Non precor ut venias, longa est via, sed tamen oro
Ut veniat pro te littera scripta mihi.
Quod tamen ut peterem calamo dubitante timebam,
Ausuram vetuit longius ire pudor.
Iam satis ingratae numeramus taedia vitae,
O utinam placeat littera nostra tibi.
Ardeo quam primum sacro de fonte lavari,
Haec est propositi maxima causa mei.
Nunc te si qua tibi est vestrae reverentia legis,
Deprecor hic miserae quam potes affer opem.
Nec me destituas dubiis mitissime rebus,
Stat mala pro vobis qualiacumque pati.
Adde fidem famae de te mihi tanta locutae
Et mihi, si nequeas corpore, mente veni.