Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., SABINA ALEXIO., lines 4.5.1-4.5.42
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.5.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ubi perdiderit carum viduata sodalem,
Si canere hoc dicas, maesta columba canit.
Non quia te nolim rebus gaudere professis,
Sed mihi quod tecum non licet esse queror.
Tu quoque credentem potuisti fallere nuptam,
Primaque de nobis fraus tua nomen habet.
Si mea non potuit ruditas meruisse favorem,
Cur tua fit nostro crimine tarda fides?
Profuit hoc miserae taedas praeferre iugales,
Sic quoque vestalis nubere virgo potest,
Quae mihi prima fuit facta est nox ultima tecum,
Quaeque dies nobis te dedit illa tulit.
At mea virginitas bene tot servata per annos,
Maestitiae pretium pondus et instar habet.
Hoc bene successit quod sum sine crimine nupta,
Hoc male quod cogi creditur ille pudor.
Vivere si lecto tecum licuisset in uno,
Summa prior voti non fuit ulla mei.
Hanc tibi tuque mihi qua sola nocte licebat,
Accepta dedimus conditione fidem.
Oscula non etiam plus quam fraterna dedisti.
Sed tamen his peius lingua loquuta tua est.
Vive soror votum non dimissura pudorem,
Diversa exilio terra petenda mihi est.
Cum referet plenam ter septima messis aristam,
Si vivam reditu laeta ferere meo.
Non secus obstupui, quam quae super Alpibus altis
Audiat immites pendula damma lupos.
Scilicet ipsa viro vivam sine coniuge coniux,
Quemque velim coram semper abesse querar.
Quid mihi Romulides meliori sidere nuptae,
Quid Latiae dicent invida turba nurus?
Omnia liberius credit mala vulgus iniquum,
Esse bonis semper fama maligna solet.
Qualiter imbriferis tellus siccatur ab Austris,
Sic animum movit nostra querela tuum.
Et tibi iam Tyriae vestes iam purpura fulgens
Excidit, est humeris mantica sumpta tuis.
Hei mihi quid feci? quali sum nupta marito?
Huic forma nescit maxima Roma parem?
Tempus erat rebus nox abstulit atra colorem,
Per nigra non ullus nubila fulgor erat.