Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., SABINA ALEXIO., lines 4.5.43-4.5.86
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.5.43-86
Unproofread scanNot analysed yet
Oscula discedens lacrimis confusa dedisti,
Hoc repetens longo tempore vive soror.
Ibis et heu miseram cui me fugitive relinquis,
Quam properas, dixi, sim comes ipsa viae.
Et simul excideram vix tu solatus amantem,
Tempore dicebas sola fer esse brevi.
Hebdomas implevit ter septem tertia messes,
Nec tua promissa est verba secuta fides.
Durius invisas crescit mihi tempus in horas,
Quo sine te miserum vivere dulce mori.
Aspiciunt aliae coram sua gaudia nuptae,
Seque laborantes qui tueantur habent.
Absentem ipsa gemo, sine coniuge nupta, maritum,
Meque laborantem qui tueatur abest.
Ergo ego turbato currentibus ordine fatis,
Quo sim nupta minus sum data nupta viro.
Sola fui patiente animo, sic esse iuvabat
Quod volui vita virgine posse frui.
Cur tamen haec tecum non est concessa voluntas,
Qua melior nobis palma futura fuit.
Laudantur qui cum liceat peccare recusant,
Quo careas facile est abstinuisse bono.
Innocui thalamo convenissemus in uno,
Castaque foedasset corpora nulla Venus.
Sin ea coniugii tollat reverentia laudem,
Noster in accepta prole stetisset amor.
Parvus in hac aliquis lusisset Alexius aula,
Unde haec exiguum, littera venit, opus.
In qua, me miseram, quam tristibus anxia curis,
Sufficio lacrimis non satis ipsa meis.
Ditibus ingredior triclinia strata tapetis,
Mallem humilis tecum tecta subire casae.
Aula laborato speciosa renidet ab auro,
Quo videam nostrum talia lumen, abes.
Quaeque placent aliis mihi sunt invisa, pigetque
Qualescumque inter vivere delicias.
[Anxius ipse pater multis Euphemius annis,
Quod, nequit, ingratum est, dedoluisse semel.]
Talis erat puerum qui tot de fratribus unum,
Deflevit senio iam subeunte pater.
Sic trabe de querna luxit pendentia nati,
Corpora Psalmographae duxque parensque lyrae.
Mater et Aglae tua me solata dolentem,
Saepe aliquo visum nuper in orbe refert.