Latin
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN FUNERE CLARISSIMI IOANNIS Reuchlini Phorcensis, Epicedion., lines 5.12.1-5.12.48
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.12.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
Si bonus extinctum crudeli funere Daphnim,
Tityrus Andinas concinit inter oves.
Sicelis ereptum si flevit arundo Bionem.
Si casus eadem luxit Adoni tuos.
Si Maecenatem quisquis fuit ille, beatum
Flevit, et Augusto carmina digna dedit.
Tristia si magni deflevit funera Drusi,
Qui lacrimas tersit Livia sancta tuas.
Si tener amissum ploravit Naso Tibullum,
Ante diem Stygiae membra dedisse rati.
Si defleta tibi est tua Cynthia docte Properti,
Illaque quae Paulo coniuge clara fuit.
Denique si magnum deflevit Musa Maronem,
Iussa sacro magni Caesaris ore loqui.
Nos Reuchline tuo nullos in funere fletus
Mittere, res veniam non habitura fuit.
Cuius ad interitum latis Germania campis.
Ingemuit cladis vulnera fassa novae.
Quem sic extinctum fortes luxere Suevi,
Ut natum genitrix unica flere solet.
Et merito, quid enim praeclarius extulit umquam,
Inclyta gens bello divitiisque potens?
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Vestra novum certe gloria vulnus habet.
Qualis erat quondam Scythicis Anacharsis in oris,
Et tibi Pythagoras aequore cincta Samos.
Qualem cognovit Mythilenae Pittacon olim.
Orpheus qualis erat barbara Thraca tibi.
Talis Reuchlinus tibi erat Germanica Phorcyn
Et tibi Germano quisquis in orbe colis.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Amisso luget nomine vester honor.
Parca sub Elysias Reuchlinum transtulit umbras,
Delitias nostras invida Parca tulit.
Est locus aurorae primo surgentis in ortu,
Aeriae supra lucida regna plagae.
Ille vel Hesperidum cultis certaverit hortis,
Alcinoi varium vicerit ille nemus.
Tam facili vernant aeterna rosaria cultu,
Luxuriat vivo germine dives humus.
Aurea felicem pingunt violaria campum,
Nulla est in tali pestilis aura loco.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae ,
Paene iacet vestri gloria fracta chori.
Illic felices inter nunc pascitur umbras,
Vivifica potu nectaris, ambrosia.
Non quali pavisse deos pater ille deorum,
Fertur ad ardentem Iuppiter Oceanum.