Latin
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN FUNERE CLARISSIMI IOANNIS Reuchlini Phorcensis, Epicedion., lines 5.12.49-5.12.94
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.12.49-94
Unproofread scanNot analysed yet
Sed qualem, caeleste animae genus, esse suerunt,
Quas sua per Christum pascit adulta fides.
Felices animas, quibus obtigit ista voluptas,
Usibus a cuius vita beata venit.
Felicem te dive tuo Reuchline recessu,
Quam bona mutata nunc loca sorte tenes.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Vestra fere falsum gaudia nomen habent.
Nec te paeniteat doctissime nominis huius
Suevia, nam patria est non Pelopoea tibi.
Quis tamen argutis satis approbet omnia Graiis?
Non vis Reuchlinum Capnio forte placet.
Haec quoque si Latias vox non arridet ad aures
Hei quales flammas fumulus iste dedit.
Clarior ille fuit rutilanti fumulus astro,
Quod Venus in molli confovet alma sinu.
Fumulus ille diu sopitos excitat ignes,
Lampadis ille novi fumulus instar habet.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Dimidio vitae gloria vestra caret.
Non fuit eloquii potior virtute Latini,
Graecia Reuchlino cognita tota fuit.
Primus Iudaeas voces et barbara nostras,
Chaldaeo docuit verba notanda sono.
Astrorum caelique vias et sidera novit,
Novit inhumanae tertia regna plagae.
Illi, si qua potest humanas ulla per artes,
Gloria plena dari, gloria plena data est.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Non habet auctorem gloria vestra suum.
Claviger invictam capitum grege contudit hydram
Perdidit hic isto durius angue malum.
Nam quae lerna magis totum grassata per orbem,
Quam Monachum nuper bardocucullus erat?
Ipsius hanc avide populantem viscera pestem,
Reppulit, et victae iura superba dedit.
Dicite mendicae volucres, quae caussa coegit,
Eximium rostris impetiisse virum.
An quia vos fatuae contemnitis omnia picae,
Quae reliquae metuunt et venerantur aves.
Nulla sed interea nisi frivola bella movetis,
Atque estis sola garrulitate truces.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Gloria sub lacrimis vestra sepulta iacet.
Heu dolet et frustra dolet, et res stulta profecto est
Hic ubi nil prodest, velle dolere, dolor.