Latin · Elegiac couplet
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN FUNERE CASPARIS NUCELII Praefecti aerario urbis Noricae, Epicedion., lines 5.16.1-5.16.46
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.16.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Et merito, quid enim non lugeat omnis ademptum
Norica res fato publica Nucelium?
Nam si parva levi languent discrimine, peius
Corporibus magnis vulnera magna dolent.
Sentit, et ipsa suum sic fert animosa dolorem,
Ut dextra vulnus dissimulante tegat.
Quamquam non ita dissimulat, quia languet honesto
Vulnere, ut hac sese clade dolere neget.
Non negat, imo gravi se laesam sorte fatetur,
Postquam Nucelium Parca maligna tulit.
Nunc igitur fato crudeli deflet ademptum,
Quae prius urbs illo cive superba fuit.
Et merito lugens talem sibi deflet ademptum,
Seu libeat natum dicere, sive patrem.
Nam quod dilectae mater solet esse parenti,
Hoc numquam patriae non fuit ille suae.
Quod natae genitor solet esse fidelis amanti,
Hoc tibi dum licuit Noricaberga fuit.
Hunc non illa fleat? non huius iniqua queratur
Stamina posterius non potuisse trahi?
Non si sit Scythico sub sidere condita, non si
Inter inhumanos sit sita Bessagetas.
Namque fuit patrii studiosus semper honoris,
Urbanae custos utilitatis erat.
Ille sua sanctum ornavit virtute senatum,
Plebei semper amans ordinis ille fuit.
Publica privatis bona praeposuisse solebat,
Nec propria quaquam commoditate trahi.
Consilio bonus, ingenio fuit utilis acri,
Facunda eloquii dexteritate potens.
Cumque magistratum gereret, non illius umquam,
Iure tumens, voluit plus licuisse sibi.
Natura facilis, civilis, et aequus in omnes,
Non aliqua fastus asperitate gravis.
Non rigidus, non ore minax affabilis omni
Tempore, seu iuvenis, seu loquerere senex.
Nulli umquam nocuit, multos adiuvit, et omnes
Officiis studuit demeruisse bonos
Cunque Latina minus saperet, tamen illa fovebat,
Unicus, et studiis semper amicus erat.
Vidit enim pulchris studiorum fructibus urbes,
Crescere, et huic illis esse putabat opus.
O rara virtute virum, nam tempore nostro,
Qui studia ignorant despicere illa solent.
Quid memorem quanto ille fidem Christeida cultu,
Qua pietate animi simplicis extulerit?