Latin · Elegiac couplet
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN FUNERE CASPARIS NUCELII Praefecti aerario urbis Noricae, Epicedion., lines 5.16.47-5.16.90
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.16.47-90
Unproofread scanNot analysed yet
Sancta renascentis divini oracula verbi,
Prima loco iussit civibus esse suis.
Quod Cato Romanae quod erat Pompeius urbi,
Ille suae, tantum dempseris arma, fuit.
Nec sic eminuit primum ut se vellet haberi,
Libera res fasces debet habere pares.
In quibus eminuit tamen, illa fidelibus auxit,
Ipse pares spectans, facta ministeriis.
O clarum pietate virum, cui civica certe,
Si ferat haec aetas danda corona fuit.
Nam plus est in pace bonos bene ponere cives,
Quam medio in bello conservasse malos.
Ille etiam seu pacis erant, seu tempora belli,
Sive nec hoc certum, sive nec illud erat.
Nil alienum a se humani ratus esse negoti,
Pauperibus promptam saepe ferebat opem.
Munera iudicio non praetulit, omnia fecit
Ut scirent omnes et sine teste nihil.
Aequales summa pietate colebat amicos,
Sed nec inaequales sprevit amicitias.
Omnibus obstrictum se maluit esse videri,
Quam male devinctum quemlibet esse sibi.
Moribus his fuerat quos, quam reprehendere, posset
Ipse magis vera laude probare Cato.
Ornabat facilem generosa modestia mentem,
Suspicio luxus nec levis ulla fuit.
Nemo magis ganeae, nemo magis ebrietati
Nemo magis ludis turpibus hostis erat.
Talis hic, et tantus, quid ni doleatur ademptus?
Non fleat urbs tali Norica cassa viro?
Roma suum lacrimis Ciceronem flevit acerbis,
Sed raptum exilio, non tamen exitio.
Atque hunc restituit cupidae Pompeius urbi,
Atque alii, res haec deteriore loco est.
Norica sic gemit ex oculis urbs prorsus ademptum
Nucelium, ut nemo restituisse queat.
Si foret exilio bonus hic revocandus ab ullo
Nulla nimis spatii terra habitura fuit.
Ibimus extremos ultra Garamantas, et ultra
Aestivae Solis torrida regna plagae.
Ibimus et Scythiam supra Tanaimque nivalem,
Quaque stat aeterno Tethyos unda gelu.
Nunc nec ab occiduis, nec ab Euri vallibus illum
Possumus in nostros restituisse lares.