Latin · Elegiac couplet
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN MORTE CONSUMMATISSIMI pictoris Alberti Dureri Nurenbergensis Epicedion ad, lines 5.3.1-5.3.44
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.3.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Pone coronatae lusus Ioachime camenae,
Sume dolorificae tristia plectra lyrae.
Perbreve lugendum tempus tibi, donec amico
Sic merito tristes solvimus inferias.
Occidit, et superas rediit Durerus in oras
Non nisi de caelo tam bona vita fuit.
Nunc tibi plorantes lugubria carmina Musae.
Nunc tristis querulum dictet Apollo melos.
Nam iacet humanae pertaesus lumina vitae,
Quo nemo ingenio, nec prior arte fuit.
Occidit heu, quis enim non impia fata queratur?
Artifice Albertus maior Apelle manu.
Occidit heu nostri pictorum gloria saecli,
Cui par sperari nulla futura potest.
Sicut enim Cous sua tempora vicit Apelles,
Aemula posteritas nec tulit ulla parem.
Sic ab eo serie saeclorum Alberte secundus,
Divinae fueras artis honore prior.
Nam rudis illa prior fuit et sine cultibus aetas
Queis superant nostri tempora prisca dies
Artibus et lucem suffecit Graecia mendax,
Qua sine laus rebus parva futura fuit.
Hic tot pingendi praestantibus arte per orbem
Innumeri solus quod meruere tulit.
Cumque videretur iam plena, nec altius iret,
Nobilis ars, capta solus in arce stetit.
Non quia non habeant quibus haec quoque tempora possint
Priscorum ingeniis eripuisse decus.
Sed quia primus erat, quia primum hunc esse ferebat
Quisquis ea clarum nomen ab arte tulit
Dii quam felici pingebat hic omnia dextra,
Linea quam pulchrum nulla fefellit opus.
Dii quales vultus, dii qualia lumina fecit
Spirabat vivo, factus in ore color.
Quascumque effigies hominum divumque peregit,
In tabula credas currere, stare, loqui.
Picta coloratis frondere toreumata ramis,
Ferri undas flammas urere, saxa iaci.
Gratia nobilibus suberat tam viva parergis
Quodcumque effinxit pene creabat opus.
Nunc iacet informi manus illa infecta colore,
Subdita cui ratio tota coloris erat.
Nunc digiti pallent, qui cum libuisset habebant,
Quas ebori possent imposuisse rosas.