Latin · Elegiac couplet
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN MORTE CONSUMMATISSIMI pictoris Alberti Dureri Nurenbergensis Epicedion ad, lines 5.3.45-5.3.88
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.3.45-88
Unproofread scanNot analysed yet
Quis nunc o Alberte tuas tetigisse tabellas?
Successor quis erit qui queat esse tibi?
Interitum natura tuum lugere videtur,
Quam poteras docta pene referre manu.
Ipsa vos casus opera intermissa queruntur,
Quae nunc morte tua mortua tota iacent.
Dicite nunc tabulae tristes spirantia signa
Dicite, quo, qui vos tam bene fecit, abit?
Nunc etiam lugent pictae tua fata tabellae,
Atque ars artificem plorat abesse suum.
Et quae te vivo vivens ridebat imago,
E sicco quasdam lumine fundit aquas.
Et merito, quis enim tales vel euntibus annis,
Vel casu ablatas restituisse queat?
Sicut enim nemo Venerem perfecit Apellis,
Sic Alberte tibi nemo secundus erit.
Ite cupidinibus tristes narrate Camenae,
Non se iterum tali vivere posse manu.
Dicite Cypriadi cecidit Germanus Apelles
Cum quo pene etiam mortua forma tua est.
Vos quoque conscissis Charites lugete capillis
Interiit vestri verus Apollo chori.
Sive suis pictas iussit considere in hortis,
Sanguinis in vobis quam prope sensus erat
Sive choros iunctis iuveniles ducere Nymphis ,
Nostra morabatur lumina forma salax.
In primis tamen Aonides lugete puellae,
Ad vos praecipue pertinet iste dolor.
Nam quae vos celebri facitis pulcherrima cantu,
Ille manu tantum non meliora dedit.
Astra, polos, terras, ventos, mare, nubila, flammas,
Carmine vos canitis, pinxerat ille manu.
Et quae difficile est vestro quoque dicere cantu,
Affectus animi pingere doctus erat.
Quid loquor affectus? animos quoque pinxit, et illis
Vultus et formam quamlibet ipse dedit.
O quoties aliquem pictae bona forma tabellae
Coepit, et e tabula pellice venit amor.
Sic ut iam Venerem Gnidiae puduisse figurae
Possit, et hac pictam se volet esse manu.
Nec tantum eximiae summum decus attigit artis,
Ingenii mira dexteritate fuit.
Omnia praescripta ratione mathemata novit,
Cognita nec Siculo plura fuere seni.