Latin · Elegiac couplet
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN MORTE CONSUMMATISSIMI pictoris Alberti Dureri Nurenbergensis Epicedion ad, lines 5.3.133-5.3.168
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.3.133-168
Unproofread scanNot analysed yet
Memnona sic flerunt volucres ad busta volantes,
Praepes in herbosis vallibus Eure tuis.
Sic sua cum Nymphis extinctum mater Achillem,
Flevit ab Iliaco diva profecta mari.
Denique ut exemplis verum propioribus aedam,
Flevit ut artificem patria quaeque suum.
Aequorea ut magnum Cos olim flevit Apellem,
Protogenem varia nobilis arte Rhodos.
Parrhasium praeclara Ephesus quam luxit ademptum,
Sicut Aristiden regia Cadme tua.
Tristibus ut lacrimis pereuntem Zeusida flerunt,
Quae vetus Alcidae moenia nomen habent.
Taliter extinctum deflet te Norica pubes,
Huius enim nuper tu decus urbis eras.
Servatura tuos tamen est in imagine vultus,
Grata tuis meritis officiosa manus.
Quos olim spectans aliquis, tua gloria dicet,
Vivit, et aeternos est habitura dies.
Illa quidem vivit non ulli obnoxia morti,
In matrem rediit putre cadaver humum.
Parte igitur meliore tui clarissime pictor,
Vivis, at hac longe deteriore iaces.
Quam bene apud superos morimur virtute relicta,
Pars melior vitae talis habenda fuit.
Non moritur quicumque sui monumenta reliquit,
Ingenii, et laudem posteritatis habet.
Quae quoniam de te tam milia multa supersunt,
Corporis est tantum vita peracta tui.
Sed quia vita etiam nos corporis illa trahebat,
Longius hanc querimur non potuisse trahi.
Atque ideo ante tui vix dum nova busta sepulcri,
Has tibi funebres solvimus exequias.
Vive vale nostri pictorum gloria saecli,
Et tua caelestes involet umbra plagas.
Nos meliore tuas laudes depingere cultu,
Heu quantus dolor est non potuisse, Vale.