Latin · Elegiac couplet
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., SOMNIUM DE EODEM.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
INvida Durerum quo tempore fata tulerunt,
Et tantum terris eripuere decus.
Iam ter quinque ierant a nato saecula Christo,
Et quater in cursu septimus annus erat.
Vellera Phryxaeae pecudis iam Phoebus obibat,
Florida nativi tempora veris erant.
Obtulit haud dubio mihi talia somnia monstro,
Quae nox fatalem est prima secuta diem.
Vera loquar, nihil affingam, si mentiar autem,
Summa sit haec in qua mentiar hora mihi.
Fessa soporifero prostratus membra cubili,
Totus in extrema parte quietis eram.
Nostra videbatur Durerus limina vultu
Hoc illo ingressus, quo modo vivus erat.
Extimui, non ignarus paulo ante sepultum,
Et tamen officii nomine fortis eram.
Assedit, vultique parum linguaque moratus,
Murmure dehinc tremulo dicere visus erat.
Hesse meos nuper non ultimus inter amicos,
Nunc decet officii te meminisse tui.
Nam si verus eras, ut eras, viventis amicus
Idem defuncti manibus esse velis.
Et mea perpetuae editore nomina famae,
Addere et in tumulo verba legenda meo.
Finierat, paucis mihi respondere paranti,
Attonita exanguis venit in ossa tremor.
Nam quia praeterita pallentem morte videbam,
Vix potui timida talia voce loqui.
O decus aetatis Dureri et gloria nostrae,
Quod petis e nostro carmine iuris habes.
Sponte daturus eram, si non etiam ipse petisses,
Tam tibi perpetuo haec constat amice fides.
Multo plura etiam tibi nos debere fatemur,
Paupere possimus quam dare dona manu.
Verba, videbatur capite annuere ista loquuto,
Toto ipse ut fugerem corpore nixus eram.
Iamque id conantem motis ad inania membris
Somnia, deseruit plena labore quies.
Frigidus in toto manabat corpore sudor,
Qui iam gratus erat terruit ante labor.
Protinus aurorae caelum petiere iugales,
Et nitidum claro lumine mane fuit.
Quassabam calamos, digitosque in verba coegi,
Quaeque vides subito scripta labore dedi.
Sed licet ipse neges oraclum haec visa fuisse,
Hoc tamen Alberti nomine carmen ama.