Latin
6.0.3.3 to 6.0.3.5
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 6.0.3.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ut ad institutum revertar, haec qualiacumque habituri iudicaturique sunt qui legent, in unum velut acervum ex mille Opistographis, in quibus sparsa iacebant, coacta, in sex hosce libros, ne confusus omnino ordo et inamabilis esset rerum series, divisi, et non aliter quam impeditum suapte mole corpus in certa quaedam, et melius sibi invicem cohaerentia membra redegi. Ipsis deinde libris, cum emittendi spargendique in vulgus omnino essent, singulos patronos, ut et paratior esset clarorum nominum auctoritate properatae editionis venia, et lectorem ipsa magis oblectaret varietas, dedi, quorum te ut vides non immerito principem esse volui: et videbar non inhoneste secuturus clarorum in simili genere poetarum exempla, praecipueque Statii, qui idem, quod ego in his libris, in suis quoque silvis fecit. Sed ista quidem ratio excusatione non egebat, utinamque ne ipsa quidem editionis praecipitatio. Harum igitur silvarum librum primum tibi Dantisce Princeps optime ac eruditissime, nam hae demum appellationes tibi vere conveniunt, ista vulgo iacta usitataque velut dignitatum magis quam hominum ac virtutum propria interim nihil moror, merito tuo tibi nominatim inscribendum dedicandumque existimavi, qui cum semper sis de me optime ac magnifice meritus, quibus hostiis expiandum ducerem, nisi non inter hos modo quibus hi libri inscribuntur, sed inter omnes alios patronos et amicos meos principem locum, quo non hic tantum dignissimus es, obtinuisses. Adde quod hic liber vel eo nomine tibi debebatur, quod totus est in tua patria, in qua aliquamdiu me vixisse non ignoras, absolutus, et elegias continet unam atque alteram ad te ipsum, Cracoviae olim inter celeberrimas regiarum nuptiarum pompas, cum adhuc eo tempore in minoribus, ut vulgato more loquar, esses, scriptas. Nam quod ea quae nuper, cum Augustae ac Ratisponae in Augustalibus comitiis, in quibus tu Regium Oratorem agebas tecum essemus ad te scripsi, his libris non inserui, in caussa primum fuit libri ipsius magnitudo, quae aequo plus excrevisset, si omnia quae tum ad manum et nuper parata erant, adiicere voluissem: deinde, quod alium nunc locum requirunt quae ad te scribuntur, quam qui temere quibuslibet silvulis, ac de plebe nominibus inseratur et constituo ea, quae ab eo tempore ad te scripta sunt, et ad huc scribentur, seorsim et proprio libello brevi aedere, qui fastigio isti, in quod tua te virtus tuaque eruditio utraque summa, evexit, propius aliquanto respondeat. Quid quod hic liber Serenissimi Regis tui Sigismundi laudes non sane mediocres continet?