Latin
6.0.3.6 to 6.0.3.7
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 6.0.3.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quid quod patriae tuae clarissimae descriptionem aliquam? plenam dicere non possum, cum toto quadriennio, quod in ea vixi, vix minimam eius partem videre ac cognoscere mihi licuerit. Accedit ad has rationes etiam illa, quod intelligere te cupiebam, non excidisse memoria mihi, quod de Homero essem pollicitus, ad quem vertendum, praesertim latino carmine, tu cum sis in studiis nostris eruditissimus, et cura et tempore longioribus opus esse non ignoras. Interim hunc silvarum mearum librum primum velut praemetium futurae messis mittere ad te volui, et hanc animo tuo fiduciam facere, ut cum videas in minoribus hisce tui non immemorem, de maioribus quibus vis possis omnia tibi, quae de amicissimo, polliceri, Bene ac feliciter vale, studiorum meorum Maecenas unice, Ex Noriberga Mense Martio. Anno Salutis M. D. XXXIII.