Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7
Unproofread scanNot analysed yet
I puer Eccilio, sed nostra voce, salutem
Dic prius, inde ipsi talia verba refer.
Cras ubi solis equi prono temone ferentur
Tertiaque occiduum duxerit hora diem.
Hessiacas conviva veni, sic iussit, ad aedes
O palatinas non habiture dapes.
Si tamen officium fidi spectabis amici,
Coenabis melius Regibus et Ducibus.
Pauperis officium si non contemnis amici
Et modico pastus vivere Marce potes.
Cras ubi Phoebus aquas stabit subiturus Iberas
Tertiaque instantem traxerit umbra notam.
Hospes ad Hessiacos gratus diverte penates
Qui variis nectunt florea serta rosis.
Convivae tibi erunt Divae tres, una, novemque
Fercula tot numero non habiture vale.
Hospes ad Hessiacae regalia prandia mensae
Cras tibi praescriptis legibus Hune veni.
Tertia cum Phoebum denuntiat hora cadentem
Ne quid edas toto tempore neve bibas.
Ut dapibus possis plenas absumere lances
Et toto calices evacuare mero.
Quod si forte times ne solus ad ista voceris,
Rite famem tecum duxeris atque sitim.