Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., VOCAT AMICOS AD CONVIVIUM Ioanni Groningo suo.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.13
Unproofread scanNot analysed yet
Crastina phoebaeos ubi tertia contrahet ignes
Iamque senescentem provehet hora diem.
Care veni nostras Groninge rogatus in aedes
Quo peream si quid dulcius esse potest.
Te mea non formosa quidem nec amabilis uxor
Penia convivam, sed generosa, rogat.
Ne contemne preces dominae tam iusta rogantis
O utinam famulae sit magis illa loco
Illa tibi calido gelidos pro sumine ponet
Sed tamen et castos et sine felle sales
Implebunt vacuas vocalia carmina lances
Fallet inexemptam stridula chorda famem
Lauta ministrabunt praesentes fercula Musae
Qualia cum superis Iuppiter esse volet.
Fundet odoriferos genialis gratia flores
Plena ministrabit pocula castus amor
Talia si possis convivia spernere dicam
Laetitiae veram non habuisse famem.
Quod si vera voles, et debes velle, fateri
Ex istis dapibus vita beata venit.
Ingenium vis multa cibi suffocat et aufert,
Appositam mortem luxuria omnis habet
Quare age ne modicae spernas elementa culinae
Saepe etiam Divis viscera tosta placent.
Ipse quidem melius coenasse fatebere numquam
Si non sorduerint prandia nostra tibi.
Ventriculum referes validi vectoris egentem
Versibus et verbis si potes esse satur.