Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., AD SENATUM ERPHURDIENSEM pro instauranda schola collapsa exhortatio., lines 7.1.1-7.1.45
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.1.1-45
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe graves dubiis nutarunt casibus urbes,
Quassataeque domus nec cecidere tamen.
Languida saepe suae rediere in corpora vires,
Saepe salus praeter spem recidiva venit.
Quod si tam libeat quam possumus ista probare,
Quem dabis exemplis nostra Thalia modum?
Quidve peregrinis cumulare domestica prodest,
Nulla magis laeso quam sua plaga dolet.
Ipsa suas et regna vices, et tempora mutant,
Quis vetet hac urbes conditione trahi?
Rebus in humanis ludit, lascivit, et errat,
Nixa volubilibus lubrica Diva rotis.
Atque ita nobiscum vires experta potentes,
Qua modo spirabat blandior aura fuit.
Incluta iam nimiis Erphurdia fracta procellis,
Sorte videbatur commodiore frui.
Iam velut optatum spectabat naufraga portum,
Innumerabilibus fluctibus icta ratis.
Horridus incubuit Boreas, et nubilus Auster,
Tempestas subitam condidit atra diem.
Parce tamen dubiis involvere vera, tuoque
Quae canis Uranie carmina more cane.
Vos quibus est commissa salus, et cura tuendae
Huius ut emineant, quam loquor, urbis opes.
Consiliis quorum veterem Respublica casum
Sarcit, et utilibus damna priora levat.
Conscriptique Patres lectique sacerque senatus,
Res mihi vobiscum est, vos mea verba petunt.
Debuit hoc etiam vestris accedere fatis,
Huius ut occideret maximus urbis honor.
Ut velut e manibus maiorum tradita vobis,
Eriperent aliae commoda vestra manus.
Ut quam tot proavi voluerunt dotibus auctam,
Vos maneant vestrae damna pudenda scholae,
Qua quantum multos Erphurdia floreat annos,
Utraque iam Phoebi Regia scire potest.
Quae nunc aegra suae florem periisse iuventae,
Maeret honoratum pulvere sparsa caput.
Quippe iacent studia, ingeniis laus omnis adempta est
Non est ingenuis artibus ullus honor.
Sed velut indoctae sint facta opprobria plebi,
Dicuntur sacris esse venena libris.
Atque adeo nusquam magis haec sentina malorum,
Non alibi pestis foedius ista furit.
Non sat erat veteres rerum vidisse ruinas?