Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., AD SENATUM ERPHURDIENSEM pro instauranda schola collapsa exhortatio., lines 7.1.46-7.1.90
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.1.46-90
Unproofread scanNot analysed yet
Non tanquam patriae composuisse rogum?
Non satis extinctae cineres legisse, novamque
Ceu de relliquiis constituisse suis?
Hoc nisi triste malum vos invasisset, et omni
Parte laborantes depopulasset opes.
Qua tamen haec culpa, quorumque venire querendum est
Quae mala nunc vestri caussa doloris erant.
Non mala vis hominum, non vestra incuria patres.
Non aliqua caelum pestilitate nocens.
Non neglectus honor studiorum, aut improbus ordo,
Vis alia accepti vulneris autor erit .
Nuper ut adseruit Christo sua signa Lutherus ,
Romanique tulit frivola regna patris.
Iamque satis populum multi doctique docerent,
Quorum clara patent nomina mille locis.
Irrepsere novis studiorum fraudibus hostes,
Turba satis ficta simplicitate potens.
Qui quoniam studiis nihil insumpsere laboris,
Nec nisi barbarica garrulitate valent.
Hactenus abiecti miserum et sine nomine vulgus,
Inscitiae in poenam delituere suae.
Nunc quaerendi aliquos, ceu nacti tempus, honores
Artibus indicunt bella nefanda bonis.
Invenere etiam qui non modo coepta probarent,
Verum etiam auxiliis prosequerentur opus.
Nam quis non videat studiis eademque professis,
Maxima pars populi quam sit amica parum.
Opportuna malis ergo ignorantia vulgi,
Huic fomenta igni materiamque dedit.
Qui quia tam late est in proxima quaeque vagatus.
Nequaquam exstingui qualibet arte potest.
Vestro opus auxilio, vobis ea cura relicta est,
Sitque utinam, certe debuit esse Patres.
Aspicite ut iaceant istae sine honoribus artes,
Maxima quae vobis gloria nuper erant.
Ut taceam vestrae quantas invexerit urbi,
Divitias huius prodiga fama scholae.
Hoc dicam, vos nulla magis commercia rerum,
Gentibus externis conciliasse liquet.
Vera magis Pythii non sunt oracula Phoebi,
Quam mea verba aliquam vix habitura fidem.
Quam late, quam longa patet Germania, nusquam
Fama obscura scholae nominis huius erat.
Namque omni circum confluxit ab orbe iuventus,
Ceu data pacificae pignora amicitiae.