Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., IN MAESTAM VIRGINIS MATRIS IMAGINEM.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.27
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis habes Mariae fixos in imagine vultus,
Est aliquid praeter verba quod inde legas
Sic stetit illa videns morientis vulnera Christi
Heu quali matrem foderat ense dolor.
Dicite mortali fecundae semine matres,
Dicite de vobis talia siqua tulit.
Nulla tulit, nulla est aevo latura sequenti,
Illa sed humani summa doloris erat.
Caussa fuit peccasse hominem nato atque parenti,
Quod volet haec mortem, quam tulit ille, pati.
Et nihil huic ergo nihil illi ingrate rependis,
Quorum supplicio vita redempta tua est?