Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., IOANNI CASSELIMANNO SUO.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.28
Unproofread scanNot analysed yet
Tu quoque Phoebaeos non ultimus inter olores,
Musica praesenti numine plectra moves.
Gratulor applaudoque tuae carissime Musae,
Qua duce tot versus Casselimanne facis.
Diva potens numeris ad nos ne sola veniret,
Attulit Hessiaca munera facta manu.
Pocula fictilibus non inferiora cadiscis,
Castalidum vitreis lucidiora vadis,
Quae quia tam facile possunt fecisse disertum,
Saepe racemigeno plena liquore bibam.
Cumque bibam dulces inter non fictus amicos,
Qui potero studii non meminisse tui?
Quare age ne dubita iam te quoque pectoris huius
Fixum non minimae partis habere locum,
Non tam muneribus quia me donaris amicis,
Quam quia nobiscum Musica regna colis,
Macte animo, sic te decuit, quia Martia tales,
Tamque bonos vates Hessia ferre solet,