Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 8.0
Unproofread scanNot analysed yet
Domino HENRICO APERBACCHO MEDICO EXCELlenti amico ac patrono benemerenti suo Helius Eobanus Hessus S. D. CUM LIBROS SILvarum sex in publicum essem aediturus, Henrice Aperbacche amicorum vetustissime, idemque longe carissime, et aliis ex amicis alios nuncuparem, in ipsa humanitatis et verae amicitiae iura peccare me existimabam, si nihil huius honoris tibi detulissem, hoc est, nulli ipsorum te patronum adhibuissem. Scio enim huius te nominis auctoritate non modo non gravari, verum etiam gaudere. Tertius igitur hic silvarum liber honori tuo datur, quod in eo ipso non, ut opinor, incommode carmen olim ad te consolatorium, id vero est Epicedion in funere filii tui primogeniti Scriptum, sed numquam antehac vulgitum, tertio loco inserui. Nam primum et secundum merito duo summi Principes obtinent: et ut ingenue fatear, optime Aperbache, erat a principio huius libri dedicatio fratri tuo germano viro doctissimo mihique ut scis, omnium mortalium longe amicissimo Petreio Aperbaccho destinata, nisi illum nobis adhuc dum satis immatura mors praeripuisset, est enim eius nominis cum in hoc tum in aliis harum silvarum libris non iniucunda nec infrequens mentio, quae futuris hominibus te stabitur, qualis inter Eobanum et Petreium amicitia fuerit. Praeter has tamen rationes, quae magnae satis erant, cum tot extent tua in me meosque beneficia, quot ne ego quidem enumerare facile queam, satis intelligebam debere me tibi non unius tantum libri, atque eius quidem perexigui inscriptionem, quod tamen officium meum etiam si cum magnitudine ac ratione meritorum in me tuorum collatum longissime sit futurum ab aequilibrio, tamen pro summa tua erga me bonosque omnes humanitate, non omnino inter contemnenda tanquam vile aliquod munusculum repones, sed animi potius non ingrati ac optime de te cogitantis, certissimum habebis argumentum, donec melior aliqua, qua uberiores tibi gratias referre, et pleniorem animi gratitudinem ostendere possim, sese nobis offerat occasio; quae etiam si non offeratur, diligentissime tamen, et intenta aure a nobis captabitur, et captata non elabetur, quantumvis calvo sit occipitio, nos enim a fronte eam apprehendemus. Bene vale amice ac patrone carissime. Noribergae Mense Martio M. D. XXXIII .