Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., ILLUSTRISSIMO PRINcipi Ioanni Fridericho Sacri Romani Imperii Electori Duci, lines 8.1.1-8.1.42
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 8.1.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
INCLUTE DUX clarum genus alto a sanguine Regum
Qui patris et patrui Nobile nomen habes.
Patris Ioannes, Patrui Frideriche, potentum,
Quos inter divos, saecula nostra locant.
Haec age pacifico Iuvenis dignissime sceptro
Haec age placata carmina fronte vide.
Quae tibi non aliquo qui fallat lumina fuco
Mittimus, aut levibus ceu rapienda notis
Sed magis ex animo tibi quo clarissime Princeps
Nullus in hoc populo iunctior esse potest.
Misimus ergo rudes animo dictante Camenas
Nec leve, nec tantum temporis huius opus.
Nam licet haec brevibus claudatur epistola verbis,
Longa tamen series posteritatis erit.
Cui tua perpetuum virtus memoranda sub aevum
Mittitur hoc quali carmine cumque meo.
Ut tu ceu primis claros Heroas ab annis
Indole praeclara vincis et ingenio
Sic tua nobilior te digno munere virtus
Et fieret famae clarior aura tuae.
Quae tibi ab hac certe pulcherrima parte futura est
Qua chorus ante alios prodiga turba sumus.
Nec tamen in quemvis: nisi enim dignissima Musae
Non celebrant: virtus hoc dare sola potest
Quae quoniam aequales tibi contigit inter ephoebos
Quam stupeat posita flavus Apollo Lyra
Digne cani Iuvenis centum per carmina linguis
Non debes meriti laude carere tui.
Ne tua praeclaris tot dotibus aucta iuventus
Virtutis possit non meminisse suae
Quae nisi se ipsam acuat stimulante cupidine laudum
Saepe velut languens excidit ipsa sibi.
Quod tibi ne timeas Princeps animose futurum
Plurima sunt quae te commonuisse queunt.
Fulget imaginibus primum domus incluta, quae te
Regibus eduxit nobilitate parem
Clara ibi maiorum cum contemplabere facta
Dignus ut huic generi cura erit esse queas.
Inde tuae gentis primis Heroas ab annis
Illustres tanta laude stupebis avos.
Totque duces inter clarissima nomina, summo
Summa loco Ernesti gloria stabit avi.