Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., ILLUSTRISSIMO PRINCIPI GUILIELMO DUCI BRUNOSVIGENSI apud hostes captivo, lines 8.2.45-8.2.88
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 8.2.45-88
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dabit heu nimias tali pro crimine poenas
Nec dubita, vates praescia turba sumus
Iam video undantes inimico sanguine fossas
Iam video aerata moenia mole quati.
Aspicio vastos incendia lata per agros
Vix aliquem iustis caedibus esse modum
Heu improvida mens hominum atque ignara futuri
Quam tua supplicio est culpa luenda gravi?
Tu tibi commissae curares commoda plebis
O sacer, o populo praesul inique tuo.
Martia bella duces non sacra corona ministrent
Pontifices numquam Martia bella decent.
Sacra bonus tractet verbi mysteria pastor
Bella gerant reges, quos decet iste labor
Tu tamen oblitus vicis illorumque tuaeque
Pro libris clypeos, pro cruce tela geris
Sed mihi nec tecum ratio est suscepta querelae
Quam bene pro patria feceris ipse vides
Horrida circumstant etenim te bella, nec usquam
Qui tibi nunc armis auxilientur habes.
Hoc erat infidis Gallis patria arma pacisci
Hoc tibi, prima mali caussa Sicamber, erat.
Nunc ad te inclute Dux redeo Guilielme, querentem
Tradita virtuti praemia iniqua tuae
Utque feras animo non hortatoris egente
Des patris Henrichi manibus ista precor
Per patris inferias belli virtute potentis
Dum licuit saecli laus fuit ille sui.
Per genus a proavis longa quod origine ducis
Caesaribus, quibus est incluta vestra domus.
Quae te magnorum de gente creavit Othonum
Quos Romae dominos vos genuisse liquet
Aedite magnorum regum de sanguine debes
Virtutis numquam non meminisse tuae.
Et patris et fratris te et avorum vivida virtus
Excitet ut possis fortiter ista pati.
Nam neque te primum dubio fortuna fefellit,
Saepe aliis vultu deteriore fuit.
Ut veteres taceam nuper tibi perfida Brugi,
Maximus in vinclis Aemilianus erat.
Hinc quoties captivus erat, quem Geldria pugnax
Saepe iniusta suum misit in arma Ducem.
Aspicis extorrem patria procul arce Suevum,
Non aliquam reditus posse parare viam.