Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., ILLUSTRISSIMO PRINCIPI GUILIELMO DUCI BRUNOSVIGENSI apud hostes captivo, lines 8.2.89-8.2.118
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 8.2.89-118
Unproofread scanNot analysed yet
Quis vetet et profugum Danorum his addere regem,
Quam misere regnis excidit ille suis.
Quo nunc ille abiit quem Burgum nobile Lunae,
Tam sibi non fidum nollet habere ducem?
Hunc quoque vix propria mansurum in sede putarem,
Qui tibi fortunae conditor huius erat.
Quare age sume animos invicto principe dignos,
Et quia sic opus est fata fer ista libens.
Non erit aeternum quod nunc dolet, ultima primis
Exspectanda tibi, sed meliora puta.
Quod nunc tu pateris passi persaepe fuerunt
Innumeri reges innumerique duces.
Neve quod immerito pateris cruciere, per istas
Ceu nebulas virtus surgere vera solet.
Adde quod haec cautos ad honesta pericula reddunt,
Clade sua doctus qui sapit ille sapit.
Adde fidem famae de te non falsa loquutae,
Et nunc ista viri nomina fortis habe.
Et quia te Musis doctisque fatentur amicum,
Carmina quae lusi consule pauca boni.
Iussit nanque fides tibi debita pectoris huius
Fortunae casum condoluisse tuae.
Tempus erit quo tu devictis hostibus ultor,
Extendes patriae florida regna tuae.
Tunc meliora fluent nostrae tibi carmina Musae,
Tunc tua, tunc fratris Martia facta canam.
Tu modo versiculis ne spernas vilibus ausum,
Ut legerent oculos sollicitasse tuos.
Sis felix fortisque diu, vive optime princeps,
Omnia et ut possis vincere dura. Vale.