Latin · Sapphic stanza
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam, DE MARTE ET VENERE AMANTIBUS.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 9.23
Unproofread scanNot analysed yet
Quae per iniectas pueri sagittas
Perdidit multos, genitrix amorum
Se quoque invicto pueri potentis
Perdidit arcu
Quid puer saevis generose? parce,
Vulneras matrem, quibus hanc petisti
Rectius mittes in Adonicidam
Spicula Martem
Sed tuo fixus prius ille telo
Armaque et vultus posuit minaces
Et tuum supplex tibi factus uni
Numen adorat.
Nuper armorum Deus ille inermis
Horret audaces pueri sagittas,
Heu in irata genitrice quanto
Saucius ictu.
Dure Mars vultus ubi nunc superbi?
Arma quid prosunt? trahe quicquid usquam est
Virium, si fors dominam potentem
Vincere possis
Stabis imbelli similis puellae
Ipsa praescribit tibi iussa victrix
Diva quae totum moderatur istis
Legibus orbem.