Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 9.24
Unproofread scanNot analysed yet
DUm tu lauta tuis convivis prandia ponis
Pacis minister Angele.
Nos quoque lauta minus, sed non peiora, sed ipsis
Divis placitura prandia.
Prandia formosis celebravimus aucta puellis
O Iuppiter quae qualia
Sed quia tu poteras sine Regibus esse Michael
Iratis parce Regibus.