Latin · ~8 min
1.1 to 1.4
Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae 1.1-4
Not analysed yet
XVIII. DOMINO INLUSTRO, INCLITO TRIUMPHATORI AC SEMPER AUGUSTO, IUSTINIANO IMPERATORE, THEODOBALDUS REX. Accedentibus ad nos legati vestri, Iohannis et Missurius, non mediocriter laetificati suscepimus, dum eorum relationem felicitatem imperii vestri divinitate fundatam crescere et permanere cognovimus inconcussam. Salutantes igitur, serenitati vestro debito indicamus, munera vestra praefatis deportantibus eo a nobis excepta animo, quo a vobis affectu constat fuisse transmissum. Ideoque tam pro largitate muneris quam pro delectatione animorum, quam indicastis vobis praestitam pro eo, quod nos in solium genitoris nostri, ut dignum erat, superna potentia resedere praecepit, inexsolubilem gratiarum actionem inpendimus. Illud namque inter omnia valde animis nostris molestiam generavit, quod tantum ac talem principem ac diversarum gentium domitorem post mortem pagina decurrentem videmini lacerari, qui vivens imperatoribus ac regibus vel gentibus universisque fidem inmaculatam promissasque semel amicitias firmis condicionibus conservavit et, pro christianae religionis intuitu, non, ut scribitis, loca sacrosancta distituit, sed magna pagana consumpta excidio suis, Christo auctore, temporibus in meliore culmine revocavit. Nam qualem praefatus princeps, in cui vos obprobrio tanta dixistis, cunctis gentibus fidem servavit, innumerabilium triumphorum, Deo volente, victories declaratur. Amicitias nostras, quas delectabiliter requiritis, stabiliter, rogamus, studeatis, et, quod melius foedere inviolabili permaneant, ab animis vestris, Nullis intercedentibus causis, assistant. Explicit. XIX. DOMINO INLUSTRO ET PRAECELLENTISSIMO DOMNO ET PATRI, IUSTINIANO IMPERATORE, THEODEBERTUS REX. Litteras gloriae vestrae, Andrea comite veniente, suscepimus, quibus indicare dignamini, tria milia virorum in solacium Bregantini patrici dirigere deberemus, Sed moram huius rei legatio vestra fecit--et ratio aliqua, quam per ipsum vobis verbo mandavimus, intercessit--quae ad nos tardius, quam speravimus aut vestra excellentia scripserat, pervenit, quam X. Kalendas Octobris ad nos per . . . accessisse gloria vestra cognoscat. Et ideo, ipso Andrea revertente, amorem nostrum erga imperium vestrum, ut profectus communis habuerit, interveniente caritate, custodire, Deo adiuvante, disponimus, ita ut, cum legatarii vestri ad nos pervenerint, et omnia pro utilitate communi a nostris partibus, Deo auspice, fuerint confirmata, rebus evidentibus, quomodo vos diligamus, adprobatur. Explicit.