Latin · ~7 min
1.5 to 1.9
Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae 1.5-9
Not analysed yet
XX. DOMINO INLUSTRO ET PRAECELLENTISSIMO DOMNO ET PATRI, IUSTINIANO IMPERATORE, THEODEBERTUS REX. Theodorus vir expectabilis cum Solomonem pariter veniens, litteras, quas imperii vestri dementia distinavit, integra animi caritate et devotions suscepimus, quia, cum de nobis curam geritis, sic latius per diversas gentes adque provincias Dei amatam amicitiam propagamus. Id vero, quod dignamini esse solliciti, in quibus provinciis habitemus aut quae gentes nostrae sint, Deo adiutore, dicione subiecte: Dei nostri miscericordiam feliciter subactis Thoringiis et eorum provinciis adquisitis, extinctis ipsorum tunc tempore regibus, Norsavorum itaque gentem nobis placata maiestate, colla subdentibus edictis ideoque, Deo propitio, Wesigotis, incolomes Franciae, septentrionalem plagam Italiaeque Pannoniae cum Saxonibus, Euciis, qui se nobis voluntate prop,ria tradiderunt, per Danubium et limitem Pannoniae usque in oceanis litoribus custodiente Deo dominatio nostra porrigetur. Et quia scimus, augustam celsitudinem vestram de profectu cathalicorum, sicut etiam littere vestrae testantur, plena animi iucunditate gaudere, ideo est. quod secundum voluntatem vestram, quae Deus nobis concesserit, simplici relatione mandamus, desiderantibus animis exoptantes, ut felicibus gloria vestra ita valeat, ut antiquam retroactorum principum amicitiam conservetisg et gratiam, quam sepius promittitis, in communi utilitate iungamur. Explicit. XXVI. DOMINO GLORIOSO, PIO, PERPETUO, INCLITO, TRIUMPHATORE AC SEMPER PER AUGUSTO, MAURICIO IMPERATORE, BRUNICHILDIS REGINA. Serenissimi principatus vestri dementia ad praecellentissimum filium nostrum, Hildebertum regem, directa pervenit epistula: significamus nos pacis dedisse consilium. Quapropter tranquillissime pietatis vestrae debito tanti culminis honore salutis officia reverentissime persolventes, sicut legatariis partis vestrae promisimus, praesentium latores ad clementiam vestram directi sunt, quibus de certis titulis vestrae serenitatis verbo proferenda conmisimus. His igitur benignissime ad tranquillitati vestrae receptis ac deliciter remeantibus, illud vestris agnoscere mereamur eloquiis, quod prosit rebus omnibus foederatis XXVIII. DOMINO GLORIOSISSIMO ET UBIQUE PRAECELSO, DULCISSIMO NEPOTI, ATHANAGYLDO REGI, HILDEBERTUS REX.