Latin · ~8 min
30.1 to 30.5
Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae 30.1-5
Not analysed yet
Tranquillitatis vestrae supereminlqns dignitas, quae cursu prosperitatis vos extulit, rempublicam felicissime regere, hortatur nos efficaciter, si Christi dictum placuerit, amicitiarum foedera propagate. Quapropter serenissime gloriae vestre salutis officia reverentissime persolventes, (significamus), praesentium legatarios nostros ad piissimi augusti vel vestram praesentiam fiducialiter communis utilitatis vos studio direxisse, quibus dignanter receptis, illud serenissimo principi adhibete consilii, quod utrisque gentibus pacis gratis sociatas proficiat partibus, quas pariter sinceros praestante Christo nectit affectus. XXXI. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICA SEDE COLENDO IN CHRISTO PATRI, IOHANNE EPISCOPO, HILDEBERTUS REX. Beatissime vestrae sanctitati per cuncta currens opinio, quae prius implens orientem tot regiones pertransiit, qui sumus ab septentrionem, ut ad nos usque pertingeret et operum vestrorum laudem nobis etiam longinque positis non taceret, conpellit nos ex gratia repraesentari per paginam, quos dividunt itinera et distantium locorum segregant intervalla. Quapropter apostolicae corone ac beate sanctitati vestrae vene abiliter salutantes officia porrigentes et, ut nos piis obsecrationibus memores iubeatis, poscentes, quia tota vestrae benedictionis adtentio laborat, quo fuerit pro Concordia populorum, et nostris sedit animis cum principe Romano pacis amplecti commercium, praesentium nostros legatarios ad partes illos direximus, quibus pro utilitati communi vestrae gratiae praesentatis, si qua intimaverint, de iniunctis ita pia sollicitudine pertractetis, qualiter proficiat populis et prositregionibus utrisque gentibus perpetualiter, praestante Domino, foederatis. Explicit. XXXII. INCIPIT AD HONORATUM APOCHRISARIUM. CHILDEBERTUS REX. Meritorum vestrorum clarificata praeconia, quibus enituistis per gratiam ita vos inter concives magnos extulerunt in patria, ut vece vos Honoratus ipsa praeferant peregrina. Quapropter sanctae venerationi vestrae reverenter salutis officia persolv6ns et, ut nos sanctis intercessionibus commemorare dignemini, deposcentes: noverit beatitude vestra, praesentium legatarios nostros, Domino prosperante, ad principem Romane reipublicae causa future concordie et communis utilitatis providentiam direxisse, qui cum vestrae sanctitati, dum feliciter sibi demandata contulerint, ita, Christo mediante, pertractate consulter ut inter utramque gentim consolidata pace, divinitate praesule, compendia proficient in communis. Finit.